AMBULA vel AMBULIUM

AMBULA vel AMBULIUM
AMBULA, vel AMBULIUM
intybum erraticum seu cichorium dictum est, quod radices longas et multas spargat ac emittat, quae sub terra proserpunt et vagantur, fibris erraticis athue hac et illac decurrentibus, quibus fruges nccantur, suisque radicibus, velut pedibus multis, ambulet ac decurtat. Certe pedes intybi apud Lucillium occurrunt.
Intybu' praeterea pedibus praetensus equinis.
Ubi derideri rusticam cenam a Satyrico et enumeratis multis herbis, versum illum subici, observant Grammatici: ipsa vero vox Ambulii, apud Plinium l. 20. c. 8. Erraticum apud nos (intybum) quidam ambulium (seu ambulam) appellavêre, in Aegypto cichorium vocant, quod silvestre sit. Dicta autem haec herba ambula, ut a resono, resona, ἡ ἡχώ; ancla, quae anclat, haurit. orna, quae ornat, limbus nempe vestis. Salmas. ad Solin. p. 830.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”